Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.8.1 | Cic. Fam. 2.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.9.1 |
2.8.1
neque tamen adhuc habeo quod te accusem ; neque enim fuit quod tu plus providere posses
quam quivis nostrum in primisque ego , qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum ; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt ;
tantum habeto , civem egregium esse Pompeium et ad omnia , quae providenda sunt in re publica , et animo et consilio paratum . qua re da te homini ; complectetur , mihi
crede . iam idem illi et boni et mali cives videntur , qui nobis videri solent .
ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius , proficiscebar inde pridie Nonas Quintilis , cum hoc ad te litterarum dedi . tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur ; in eo mihi sunt omnia . quod quando et quo modo et per quos agendum sit , tu optime constitues .
2.8.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.8.1 | Cic. Fam. 2.8.2 (English) | >>Cic. Fam. 2.9.1 |